Logo Academic Societies

Home
What's new?
Dictionary
Near you
Songs
Links

  

Ecce gratum et optatum

[ Index ]

Plug-in notwendig / Plug-in required  [ Download MIDI melody ]

  1. Ecce gratum et optatum
    Ver reducit gaudia,
    Purpuratum floret pratum;
    Solserenat omnia,
    |: Iam-iam cedant tristia, :|
    |: Aestas redit, nunc recedit
    Hiemis saevitia. :|

  2. Iam liquescit et descrescit
    Grando, nix et cetera,
    Bruma fugit et iam sugit
    Ver aestatis ubera:
    |: Illi mens et misera :|
    |: Qui nec vivit nec Lascivit
    Sub aestatis dextera. :|

  3. Gloriantur et laentantur
    In melle dulcedinis
    Qui conantur ut utantur
    Praemio Cupidinis;
    |: Simus jussu Cypridis :|
    |: Gloriantes et laetantes
    Pares esse Paridis. :|

      [ Index ]

 

 

Zurück Start Seitenanfang Weiter

 

 

[ Help | Imprint | Home | E-mail | 2002-05-28 ]