Logo Academic Societies

Home
What's new?
Dictionary
Near you
Songs
Links

  

Cervum in saltu ferio

[ Index ]

Plug-in notwendig / Plug-in required  [ MIDI-Melodie herunterladen ]

  1. Cervum in saltu ferio,
    In silva capream,
    Anatem in lacu neco,
    In rupe aquilam.
    Nullus locus qui protegat,
    Sclopetum quod petit,
    Infelicissimum tamen
    Amor me percutit.

  2. Hiberno saepe tempore
    Procellas tolero
    Et in muscoso marmore
    Pono corpus ego.
    Ut in plumis in sentibus
    Tranquillus dormio,
    In duro tamen pectore
    Amorem sentio.

  3. Falco vorax est socius,
    Lupus commilito,
    Latratus personat ferus
    Diem perpetuo.
    Abiegna virga decorat
    Pro flore petasum,
    Et tamen amor cor domat
    Venantis efferum.

[ Index ]

 

 

Zurück Start Seitenanfang Weiter

 

 

[ Help | Imprint | Home | E-mail | 2002-06-07 ]