Logo Academic Societies

Home
What's new?
Dictionary
Near you
Songs
Links

  

Adest Ferax Maius

[ Index ]

Plug-in notwendig / Plug-in required  [ Download MIDI melody ]

  1. Adest ferax Maius,
    germinant ramuli,
    Versetur, qui volet,
    cum curis domi!
    Ut nubila in caeli
    convexis migrant,
    In vastum sic orbem
    mihi optamina stant.

  2. Mi pater et mater,
    servet deus vos!
    Quis scit, qua fortunae
    mihi floreat flos?
    Nonnullae sunt plateae,
    quas nunquam inii,
    Nonnulla sunt vina,
    quae nondum bibi.

  3. Ehodum, ehodum
    in Phoebi radiis
    Per montium summa
    et per ima vallis!
    Circumsonant fontes,
    arbor et crepitat,
    Alaudae consimile
    meum cor susurrat.

  4. Sub vesperum intro
    sitiens oppidulum:
    "Mi caupo, mi caupo,
    fer vini cadum!
    Canta violina,
    fidicen laete, mi!
    Amatae cantiunculam
    cantabo tibi."

  5. Non nactus hospitium
    nocturnus cubo,
    Donec excubant stellae
    caelo sub caerulo,
    Sopit me in aura
    tilia strepitans,
    Et exsuscitat mane
    Eos me basians.

  6. Migrandi, migrandi
    iuvenum studium!
    Spirat dei flamen
    recens per animum,
    Cor cantat et acclamat
    caelestibus dis:
    O amplissimum orbem
    cumulatum bonis!

[ Index ]

 

 

Zurück Start Seitenanfang Weiter

 

 

[ Help | Imprint | Home | E-mail | 2002-05-28 ]